# De Musica 1.9

Boethius, De Musica, Book 1, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.9

Sed de his ita proponimns, ut non omne judicium sensibus demus, quanquam a sensu aurium hujusce artis sumatur omne principium. Nam si nullus esset auditus, nulla omnino disputatio de vocibus exstitisset. Sed principium quodammodo, et quasi admonitionis vicem tenet auditus. Postrema ergo perfectio, agnitionisque vis in ratione consistit, quæ certis regulis sese tenens nullo unquam errore prolabitur. Nam quid diutius dicendum est de errore sensuum, quando nec omnibus eadem sentiendi vis, nec eidem homini semper æqualis? Frustra autem vario judicio quisquam committet, quod veraciter affectatinquirere. Idcirco Pythagorici medio,quodam feruntur itinere. Nam nec omne judicium dedunt auribus, et qusedam tamen ab eis non nisi auribus explorantur. Ipsas etenim consonantias aure metiuntur. Quibus vero inter se distantiis consonantiae differant, id jam non auribus, quarum sunt obtusa judicia, sed regulis rationique permittunt, ut quasi obediens quidem famulusque sit sensus, judex vera atque imperans ratio. Nam licet omnium pene artium, atque ipsius vitae momenta, sensum occasione producta sint, nullum tamen in his judicium certum, nulla veri est comprehensio, si arbitrium rationis abscedat. Ipse enim sensus reque maximis minimisque corrumpitur. Nam neque minima sentire propter ipsorum sensibilium parvitatem potest, et majoribus sæpe confunditur. Ut in vocibus, quæ si minince sint, difficilius captat auditus: si sint maximæ, ipsius sonitus intentione surdescit.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
