Latin
Book 2, Chapter 11
Boethius, De Musica 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
His illud est addendum duos primos superparticulares primam efficere multiplicem proportionem, utsesquialter et sesquitertius si conjungantur duplicem creant. Sint enim numeri 2, 3, i-, a 3 ad sesquialter est, 4 ad sesquitertius, quatuor ad duo duplus. Rursus primus multiplex primo additus superparticulari secundum multiplicem creat. Sint enim numeri 2, 4, 6; namque ad duplex est, primus scilicet multiplex. At 6 ad sesquialter, qui est primus superparticularis; 6 ad duos triplus, qui secuudus est multiplex: quod si triplum sesquitertio addas, quadruplus efficitur; si quadruplum sesquiquarto, quincuplus. Atque in hunc modum junctis proportionibus multiplicium ac superparticularium, in infinitum multiplices procreantur.