Latin
Book 2, Chapter 15
Boethius, De Musica 2.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si facienda est in extremitatibus tripla proportio, tribus aequis terminis constitutis, primus quidem faciendus est ex primo ac secundo, secundus vero ex primo ac duabus secundis, tertius autem ex primo, duobus secundis ac tribus tertiis, ut est subjecta descriptio. Sed ingressi liarnionicam disputationem,qusedeeadtii gentius dici possunt tacite praetereunda,esse non arbitror. Collocetur igitur harmonica proportionalitas, inque ea descriptione superiore ordine terminorum inter se differentiæ disponantur. Videsne igitur ut quatuor ad tres diatessaron consonantiam prodant, sex ad quatuor diapente concordent; sex vero ad tres diapason misceant symphoniam, ipsæque earum differentiæ rursus eamdem statuantconsonantiam. Binarius enim ad unitatem duplus est in diapason consonantia constitutus; quod si se extremitates multiplicent, itemque medius sui a multiplicitate succrescat, comparati numeri toni habitudinem concordiamque servabunt. Ter enim sex efficiunt 18, quater tient 16. Sed 18 numerus, 16 numerum minoris parte octava transcendit. Rursus minimus terminus si se ipse multiplicet, efficiet 9. Quod si major terminus sui multiplicatione concrescat, efficiet 36, qui sibimet comparati, quadruplam, id est bis diapason, concinentiam servant. Quod si haec diligentius inspiciamus, hæc erit omnis rei differentiarum vel terminorum in se invicem multiplicatio. Minimus enim terminus, si medio multiplicetur, fient i? . Item minimus terminus, si maximo multiplicetur, fient 18. Medius e vero terminus, si maximi numerositate augeatur, fiant 24. Rursus terminus minimus, si seipso concrescat, fient 9, f Eodem modo si medius, fiant 16. Senarius vero, qui maximus est, si seipsum multiplicet, 36 reddet: haec igitur in ordinem disponantur, 36, 24, 18, 16 12, 9. Sunt igitur diatessaron consonantiam resonantes 24 ad 18, et 12 ad H, diapente vero d8 ad 12, et 24 ad 16, et 36 ad 24. Tripla autem quae est diapason. et diapente 36 ad 12. Quadrupla vero quae est bis diapason 36 ad si. Epogdous vero qui tonus est 18 ad 16 comparatione servatur.