# De Musica 2.19.2

Boethius, De Musica, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.19.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.19.2

Sed quamvis ita sese habeat, inquit tamen omnes metius multiplices proportiones consonantiarum præcedere, superparticulares sequi, sicut paulo ante descripsimus. Cum igitur consonantia sit duarum vocum rata permixtio, sonus vero modulatæ vocis casus, una intentione productus, sitque idem minima particula modulationis, omnis vero sonus a constet impulsu. Pulsus vero omnis ex motu liat, cumque motuum C' aliqui sint aequales, alii vero iutequales, inaequalium vero alii sint multo inaequales, alii vero minus, alii vero mediocriterinaequales. Ex æqualitate quidem nascitur sonorum aequalitas. Ex inæqualitate vero d ea quae secundum mediocritatem distantiae inaequales sunt, manifestae, primaeque ac simpliciores eveniunt proportiones, quae sunt scilicet multiplices e aut superparticulares, dupli, tripli, quadrupli, sesquialteri, atque sesquitertii consonantia?. Ex his vero quae in reliquis proportionibus, vel multimodis, vel non ita claris, vel longe omnino a se distantibus inæqualitates fiunt, dissonantiae existunt. Nulla autem sonorum concordia procreatur.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
