Latin
Book 2, Chapter 2
Boethius, De Musica 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Primus omnium Pythagoras sapientia? studium philosophiam nuncupavit, quam scilicet ejus rei notitiam acdisciplinam ponebat, quae proprie vereque esse diceretur. Esse autem illa putabat qua: nec intentione crescerent, nec diminutione decrescerent, nec ullis accidentibus mutarentur. Haec autem esse formas, magnitudines, qualitates, habitudines, caeteraque quae per se speculata immutabilia: sunt, juncta vero corporibus permutantur, et multimodis variationibus mutabilis rei cognatione vertuntur.