Latin
Book 2, Chapter 21
Boethius, De Musica 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Age nunc ad diapason consonantiam redeamus. Quod si ea nou est in multiplici genere inaequalitatis, cadet in superparticulare inceqTialitatis genus. Sit igitur superparticularis proportio diapason consonantia. Auferatur ab ea continua consonantia, id est diapente, relinquitur diatessaron. Bis igitur diatessa. ron minus est uno diapente, et ipsum diatessaron non implet diapente consonantias medietatem, quod est impossibile. Monstrabitur enim LisdiatessaroIl tono ac semitonio consonantiam diapente transcendere. Quocirca nec diapason quidem in superparticulari inæqualitatis genere poni potest.