# De Musica 2.3

Boethius, De Musica, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.3

Omnis vero quantitas secundum Pythagoram vel continua, vel discreta est. Sed quæ continua est magnitudo appellatur, quæ discreta est multitudo. Quorum hæc est diversa et contraria pene proprietas. Multitudo enim a finita inchoans quantitate, crescens in infinita progreditur, ut nullus crescendi linis occurrat. Estque ad minimum terminata, interminabilis ad majus, ejusque principium unitas est, qua minus nihil est. Crescit vero per numeros atque in infinita a protenditur, nec ullus numerus, quo minus crescat, terminum facit. Sed magnitudo finitam rursus suae mensuræ recipit quantitatem, sed in infinita decrescit. Nam si sit pedalis linea, vel cujuslibet alterius modi, potest in duo xequa dividi, ejusque medietas in medietatem secari, ejusque rursus medietatis in aliam medietatem, ut nunquam ullus secandi magnitudinem terminus fiat. Ita magnitudo quantum ad majorem modum terminata est, Iit vero cum decrescere coeperit infinita. At contra numerus, quantum ad minorem modum finitus est, infinitus autem incipit esse cum crescit. Cum igitur hæc ita sint infinita, tamen quaside rebus finitis philosophia pertractat, inque rebus infinitis reperit aliquid terminatum, de quo possit jure acumen prpriæ speculationis adhibere. Namque magnitudinis alia sunt immobilia, ut terra, ut quadratum, vel triangulum, velcirculus. Alia sunt mobilia, ut sphaera mundi, et quidquid in d eo rata celeritate convertitur. Discreta? vero quantitatis alia sunt per se, ut tres vel quatuor, vel caeteri numeri; alia vero ad aliud, ut duplum, triplum, aliaque quae ex e comparatione nascuntur. Sed immobilis magnitudinis geometria speculationem tenet. Mobilis vero scientiam astronomia persequitur. Per se vero discretae quantitatis arithmeticaauctor est. Ad aliquid vero relatae musica probatur obtinere peritiam.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
