# De Musica 2.30

Boethius, De Musica, Book 2, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.30

Sed quoniam de diatessaron consonantia latius diximus, brevius et pene puris numeris de diapason ac diapente consonantiis disseramus. Diapente enim constat es tribus tonis ac semitonio, id est ex diatessaron et tono. Disponantur enim numeri quos superior descriptio comprehendit,,,,. In hac igitur dispositione primus terminus ad secundum, et secundus ad tertium tonorum a retinet proportiones. Sed tertius ad quartum semitonii minoris, ut supra monstratum est. Si igitur octava eisdem quorum octava est apponatur, fient. Quibus comparati, sesquialterum spatium proportionis efficiunt. Quocirca tres quidem toni sunt, si primus ad secundum, secundus ad tertium, quintus conferatur ad quartum. Semitonium vero minus tertii ad quartum terminum comparatio tenet; quod si diatessaron quidem duorum tonorum est ac semitonii minoris, diapente vero trium tonorum ac semitonii minoris, juncta? vero diatessaron ac diapente unum diapason videntur efficere, erunt quinque toni et duo spatia semitoniorum minora, quae unum tonum non videantur implere. Nonestigitur diapason consonantia constans sex tonis, ut Aristoxenus arbitratur, quod in numeris quoque dispositum evidenter apparet. Sex enim toni in ordinem disponantur, scilicet in sesquioctavis proportionibus constituti, sex vero sesquioctavce proportiones a sexto octuplo procreantur. Disponantur igitur sexoctupli hoc modo: Ab boc igitur ultimo numero'sex toni in sesquioctava proportione constituti locentur, hoc modo dispositis, primum octuplis terminis, ut octavae terminorum partes ipsorum terminorum,lateribus adjungantur; sit autem descriptio talis: Hujus igitur dispositionis haec ratio est. Continuus enim versus, qui limes I, dicitur, octuplos numeros tenet. A sexto vero octuplo sesquioctavae proportiones ducuntur. Ubi vero octavas partes scripsimus, octavae sunt eorum numerorum partes, quibus adjacent. Quee si eisdem quibus adjacent apponantur, posteriores numeros creant, ut in primo, qui est 262144. Hujus octava 3'; hi sibimet si conjungantur posteriorem efiicit numerum qui est 294912. Idemque in cæteris invenitur. Si igitur ultimus numerus qui est -1 duplus esset prioris numeri qui est 262144, recte diapason sex tonis constare videretur. Nunc autem si minimi numeri, id est prioris, duplicem conquiramus, minor erit eo numero qui est maximus ac supremus. Nam 262144 nnmeri duplus est qui ad eum scilicet diapason consonantiam tenet 524288; hic igitur minor est eo numero qui sextum retinet tonum, eo scilicet qui est 541441. Minor est igitur diapason consonantia sex tonis. Atque id quod sex toni diapason consonantiam supervadunt. vnro comrna, quod constat in minimis numeris 524288 et 531441. Differentia. Sed de his quid Aristoxenus sentiat, [qui auribus dedit omne judicium, alias commemorabo. Nunc voluminis seriem fastidii vitator astringam. Omnes se quioctavi inferni supernorum qui sex tonos efficiunt.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
