Latin
Book 2, Chapter 5
Boethius, De Musica 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in his illud est considerandum quod multiplex inaequalitatis genus longe duobus reliquis videtur antiquius. Naturalis enim numeri dispositio, in multiplicibus unitati quae prima est, comparatur. Superparticularis vero non unitatis comparatione perficitur. sed ipsorum, qui post unitatem sunt dispositi numerorum, ut ternarii ad binarium, quaternarii ad ternarium, et in eæterisadhune modum. Superpartientium vero longe retro formatio est, quæ nec continuis numeris comparatur, sed intermissis, nee semper æquali intermissione. Sed nunc quidem una, nunc vero duabus, nunc tribus, nunc quatuor, atque ita in intirita succrescit. Amplius multiplicitas ab unitate incipit, superparticularitas a binario, superpartiens proportio a ternario initium capit. Sed de his hactenus; nunc quaedam quae quasi axiomata Graeci vocant, praemittere oportebit, quæ tum demum quo spectare videantur a intelligemus, cum de uniuscujusque rei demonstratione tractabimus.