Latin
2.8.1 to 2.8.18
Boethius, De Musica 2.8.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Sæpe autem accidit ut tres, vel quatuor, vel quotlibet æquas superparticularium proportiones de musica disputator inquirat. Sed ne in casu atque inscitia facientes, error ullus difficultatis impediat, hac regula quotlibet aequas proportiones ex multiplicitate ducemus. Unusquisque multiplex ab unitate scilicet computatus, tot superparticulares habitudines præcedit, sua scilicet in contrariam partem denominationis, quotUs ipse ab unitate a discesserit. Huc modo ut duplex sesquialteras antecedat, triplex sesquitertias, quadruplex sesquiquartas, ac deinceps in hunc modum. Sit igitur duplorum subjecta descriptio. In superiore igitur descriptione binarius primus multiplex, unum ad se ternarium habet, qui possit facere sesquialteram proportionem. Ternarius vero non habet talium qui ejus possit esse sesquialter, quoniam medietate deficit. Rursus quaternarius secundus est duplex, hic duos sesquialteros antecedit senarinm et novenarium, qui medietate caret. Atque idcirco nullus ei habitudine sesquialtera comparatur, et in capteris idem est. Tripli vero eodem modo sesquitertios creant; sit enim similis in triplo descriptio. Latitudo. In superiore igitur descriptione sesquitertias proportiones ita natas videmus, ut primus iriplex unum sesquitertium antecedat, secundus duos, tertius tres, semperque pars tertia in ultimo numero naturali quodam fine claudatur. Quod si quadruplum statueris eodem modo, sesquiquartos invenies, si quincuplurn sesquiquintos. Ac deinceps singuli denominationis multiplicis tot superparticulares præcedunt, quoto loco ipsi a se unitate discesserint. Unam vero tantum quadrupli dispositionem ponemus, ut in ea sicut in cæteris lector diligens acumen mentis exerceat. Latitudo Hæc igitur speculatio ad hanc utilitatem videtur inventa, ut quotienscunque vel o, vel quotlibet sesquialteros, vel sesquitertios, vel sesquioctavos, vel quutlibet alias proportiones quis investigare voluerit, nullo errore labatur, utque non ei aumero primo tales proportiones quærat aptare, qui quanti sint propositi, tot praecedere, et post se habere non possit. Sed disponat potius multiplices, videatque quantos superparticulares requirit, eumque multiplicem respiciat, qui eo loco ab unitate recesserit, ut est in superioribus descriptionibus, si tres e sesquialteros fortasse quaesierit, non a quaternario ingrediatur investigationem.