Latin
2.9.16 to 2.9.31
Boethius, De Musica 2.9.16-31
Unproofread scanNot analysed yet
Metiatur igitur 48 numerum, quinarius decies fiunt 50. Supervadit igitur 50 numerus 48 numerum binario, idem quinarius 53 undecies metiatur fiunt 55, qui eisdem rursus duobus 53 numerum supervadit; addatur utrisque binarius et disponantur hoc modo: Minores igitur sunt proportiones 50 ad 55 comparati, cum additione scilicet binarii quo differentia eos metiens supervadit, quam 48, et 53 numeri quos eadem, quae tamen in eis supercrevit, quinarii differentia permensa est. Majores vero et minores proportiones hoc modo intelliguntur. Dimidia pars major est quam tertia. Tertia pars est major quam quarta. Quarta pars major est quam quinta, ac deinceps eodem modo. Unde fit ut sesquialtera proportio major sit sesquitertia, et sesquitertia sesquiquartam vincat. Atque idem in caeteris. Hinc evenit ut in numeris majoribus minor, et minoribus major semper videatur proportio superparticularium numerorum. Quod apparet in numero naturali: disponatur enim numerus naturalis 1, 2, 3, 4. Binarius igitur ad unitatem duplus est. Ternarius ad binarium sesquialter est. Quaternarius vero ad ternarium sesquitertius. Majores vero sunt numeri tres et 4. Minores vero binarius et unitas: in majoribus igitur minor, et in minoribus major proportio continetur: hinc apparet quod si aliquid numeris proportionem continentibus superparticularem, æqua pluralitas addatur, majorem esse proportionem ante æquæ pluralitatis augmentum, quam posteaquam eis aequa sit addita pluralitas.