Latin
Book 3, Chapter 10
Boethius, De Musica 3.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam paululum de commatis ratione prædiximus, non est diffugiendum et in quali proportione idem ipsum comma contineatur ostendere. Est enim comma quod ultimum comprehendere possit auditus, dicendumque est semitonium minus ac semitonium majus, quantis silligatim commatibus constare videantur. Ipse quoque tonus quantis rursus commatibus conjungitur. Ac primum hinc conveniens sumatur initium.