# De Musica 3.4

Boethius, De Musica, Book 3, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.4

Sed hanc si quærimus a in integris numeris differentiam collocare, quoniam in ea parte quai est besse pars tertia si addatur, plenam efficit unitatem, quae pars tertia ejusdem besse dimidium est, si totius differentiEe dimidium eidem adjecero, quod est,], et riens sit omnis summa. Quae dudum commatis proportionem tenebat. Comma enim est quo sex toni superant diapason consonantiam, quod in primis unitatibus continetur. Ut igitur differentiae dimidium proprium adjecimus, ut in excresceret, ita etiam cunctis A B C D terminis medietates prophas adjungamus, eadem erit in omnibus quae supra proportio, fietque eadem inter quinque tonos ac bis diatessaron differentia quae est inter sex tonos ac diapason consonantiam differentia, scilicet unitates. Unde colligitur quinque tonos bis diatessaron, et sex tonos unum diapason tamen commate superare. Quod in primis unitatibus L invenitur. Id autem patefaciet hæc subjecta descriptio: Sex toni. — Excedent ergo sex toni diapason commate.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
