Latin
Book 3, Chapter 6
Boethius, De Musica 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus facile apparet tonum duobus semitoniis minoribus et commate constare. Nam si totus tonus ex apotome constat ac semitonio, semitonium vero ab apotome differt commate; nihil est aliud apotome nisi semitonium minus et comma. Si igitur duo semitonia minora de tono quis auferat, comma iit reliquum.