Latin
Book 3, Chapter 9
Boethius, De Musica 3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad graviorem vero partem hoc modo: sit sonus A, intendo duos tonos per consonantiam ad C, diatessaron vero ad; G remitto ad K; erit igitur K A minor semitonii. . pars, quod oportebat efficere. Si ergo a tribus tonis diatessaron auferamus, apotome fit reliqua. Sint enim tres toni A B, B C, C D; ab his auferatur A E diatessaron. Erit igitur E C se. mitonium minus; -apotome igitur est E D. C Hanc igitur apotomen si sit commodum sic sumemus. Ac primum quidem ad acutum. intendo tres tonos, ab A eos qui sunt ad B, et ab eo quod est B ad C diatessaron consonantiam remitto, fit C A apotome reliqua. Quod si idem spatium ad gravem sonum velimus efficere|fit|hoc modo:sitsonus A, intendesemitonium minus, id quod est AD, remitto ad D tonum qui est D E. Erit igitur E A ea quam requirimus apotome. Sit propositum a in acutam partem comma sumere, fit sonus A; intendo apotomen A B, remitto semitonium minus B C, et quoniam semitonium apotome minus est commate, comma erit C A. Rursus ad gravem partem hoc modo intendo: ab A sono semitonium minus, id quod est A D, ad D vero remitto apotomen, id quod est D E. Erit igitur comma C A.