# De Musica 3.9.2

Boethius, De Musica, Book 3, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.9.2

Ad graviorem vero partem hoc modo: sit sonus A, intendo duos tonos per consonantiam ad C, diatessaron vero ad; G remitto ad K; erit igitur K A minor semitonii..pars, quod oportebat efficere. Si ergo a tribus tonis diatessaron auferamus, apotome fit reliqua. Sint enim tres toni A B, B C, C D; ab his auferatur A E diatessaron. Erit igitur E C se. mitonium minus;-apotome igitur est E D. C Hanc igitur apotomen si sit commodum sic sumemus. Ac primum quidem ad acutum. intendo tres tonos, ab A eos qui sunt ad B, et ab eo quod est B ad C diatessaron consonantiam remitto, fit C A apotome reliqua. Quod si idem spatium ad gravem sonum velimus efficere|fit|hoc modo:sitsonus A, intendesemitonium minus, id quod est AD, remitto ad D tonum qui est D E. Erit igitur E A ea quam requirimus apotome. Sit propositum a in acutam partem comma sumere, fit sonus A; intendo apotomen A B, remitto semitonium minus B C, et quoniam semitonium apotome minus est commate, comma erit C A. Rursus ad gravem partem hoc modo intendo: ab A sono semitonium minus, id quod est A D, ad D vero remitto apotomen, id quod est D E. Erit igitur comma C A.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
