Latin
4.1.1 to 4.1.14
Boethius, De Musica 4.1.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed jam tempus est ad regularis monochordi divisionem venire. De qua re illud est prædicendum, quod sive in mensura nervi, sive in numeris, atque in eorum proportione st. ituaturdescribendadivisio,majus spatium chordæ et major numeri multitudo sonos graviores efficiet. At si fuerit nervi longitudo contractior, et in numeris æque non multa pluralitas, acutiores vuces edi necesse est. Atque ex hac comparatione, quantum unaquaeque fuerit vel longior vel plurium numerorum, aliaque vel contractior, vel paucioribus signata numeris, tanto vel gravior vel acutior invenitur. Nec lectorem res illa conturbet, quod intendentes sæpe spatia proportionum numero majoresiguavimus, remittentes vero minore, cum intensio acumen faciat, remissio gravitatem. Illic enim tantum proportionum spatia signabamus, nihil de gravitatis aut acuminis proprietate laborantes, atque ideo et in acumen majoribus numeris intendimus, et minoribus in gravitatem saepe remisimus. Hic vero ubi chordarum spatia sonosque metiemur, naturam rerum sequi necesse est, majorique longitudini chordarum ex qua gravitas existit, ampliores, minori vero ex qua vocis acumen nascitur, dare breviores. Sit chorda intensa A B, huic aequa sit regula quae propositis partitionibus dividatur, ut, ea regula chorda apposita, eaedem divisiones in nervi longitudine signentur quas ante assignaveramus in regula. Nos vero nanc dividimus ita, quasi ipsam chordam et non regulam partiamur. Dividatur igitur A B in quatuor partes, per tria puncta quae sunt C D E. Erit igitur tota quidem A B dupla ab his quæ sunt D B, A D; sigillatim vero A D, D B duplae sunt ab his quæ sunt A C, C D, D E, E B. Erit igitur A B quidem gravissima, id est proslambanomenos, D U autem mese. Est enim dimidia totius, et sicut A B ab ea quæ est B D dupla est spatio, ita B D ab ea quæ est A B, dupla est acumine.