# De Musica 4.1.15-32

Boethius, De Musica, 4.1.15 to 4.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.1.15

Nam, ut superius dictum est, spatii et acuminis semper ordo conversus est. Nam tanto est chorda major in acumine, quanto fuerit minor in spatio, quocirca erit et E B nete hyperboleon quoniam E B ejus quse est D B, dimidia quidem in quantitate, dupla vero in acumine. Rursus quoniam eadem E B ejus qUD! estA Bquart.i.pars est in spatio, quadrupla erit ab eadem in acumine. Erit igitur (ut dictum est) nete hyperboleon dupla in acumine ab ea quæ est mese. Mese autem dupla in acumine ab ea quæ est proslambanomenos. Nete vero hyperboleon quadrupla in acumine ab ea que est proslambanomenos; consonabit igitur proslambanomenos ad mesen diapason, mese ad neten hyperboleon diapason, proslambanomehos ad netem hyperboleon bis diapason. Rursus quoniam æquæ sunt partes A C, C D, D E, E B. Est antem A B quatuor earumdem partium, C B autem trium, A B sesquitertia est ab ea quae est C B. Rursus quia trium est aequalium partium C B, sed D B duarum, erit igitur C B sesqnialtera ejus quæ est D B. Rursus quoniam C B est trium partium æqualium, qualis est una E B, tripla igitur est C B ab ea quæ est E B; erit igitur C B iychanos hypaton diatonos, consonabitque proslambanomenos quidem ad lychanon hypaton diatonon diatessaron coiisonantiam. Eadem vero lychanos hypaton diatonos consonabit ad mesen consonantiam diapente. Eademque lychanos diatonos consonabit ad neten hyberboleon, diapason et diapente. Rursus si de tota A B nonam partem auferam, eam quae est A F, erunt partes octo F B. Erit igitur F B hypate hypaton, ad quam sesquioctavam contineat proportionem AB, id est proslambanomenos, in musica vero tonum. Quanto spatium majus erit, tanta major gravitas;

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
