# De Musica 4.13.19-38

Boethius, De Musica, 4.13.19 to 4.13.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.13.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.13.19

Et in cæteris quidem consonantiis idem est. Diapente autem erunt species quatuor hoc modo: Una quidem est 13 ad D; alia vero ab eo quod est G ad C; alia abeo quod est F ad B; alia autem ab eo quod est E ad A. Diapason vero consonantia eruut species, hoc modo: prima ab eo quod est 0 ad G secunda ab eo quod est N ad F; tertia ab eo quod est 1\1 ad E; quarta ab eo qnod est Lad D; quinta ab eo quod est Ii ad C; sexta ab eo quod est I ad B; septima ab eo quod est H ad A. Liquet igitur ex his quæ dicta sunt, diatessaron consonantiam semel tantum in immobilibus ac statutis vocibus contineri. Nam si ab hypate hypaton incipiam, erit A D, id est ab hypate hypaton in meson hypaten ea qmc est in ordine prima. Nam cæterænon statutis vocibus terminantur, ut B E C F. Nam parhypate hypaton et parhypate meson, lichanos hypaton et lichanos meson mobiles esse monstrat<e sunt. Quod si rursus ab hypate meson diatessaron consonantiam inchoemus, erit species diatessaron statutis vocibus terminata G D, ea quce est prima, id est ab hypate meson in mesen. Reliquae minime, ut E I-I et F L Nam parhypate meson et lichanos meson et trite diezeugmeuon non probantur immobiles. Rursus si eamdem diatessaron paramese;suscipiat ordiendam, erit s' quoque quae,statutis coercealur sonis, diatessaron species H L, id est a paramese in nete diezeugmenon, quæ est prima. Nam cæteræ quæ sunt I M et Ii N mobilibus terminantur sonis. Nam triten diezeugmenon, et paraneten diezeugmenon, et triten hyperboleon, et paraneten hyperboleon mobiles voces esse praediximus.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
