Latin
Book 4, Chapter 14
Boethius, De Musica 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ex diapason ibitur consonantiæ speciebus existunt qui appellantur modi, quos eosdem tropos vel tonos nominant. Sunt autem tropi constitutiones in totis vocum ordinibus, vel gravitate, vel acumine diiYcrentes, constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus ex consonantiarum coujunctione consistens, quale es; ,vel diapason, vel diapason et diapente a et diatessaron, vel bis diapason. Est enim diapason constitutio, a proslambanomenos in meson caeteris gum sunt mediæ vocibus annumeratis, vei a mese rursus in nelen hyperboleon cum vocibus interjectis, vel ab hypate meson in neten diezeugmenon, cum his quas extremæ voces medias claudunt. Diapason et diatessaron vero constitutio ea est quæ a proslambanomenos in neten synemmenon, cum his quae mediæ sunt interjectae constat. Dis diapason autem a proslambanomenon in neten hyperboleon, cum his quae in medio sunt interpositæ consideratur. Has igitur constitutiones si quis totas faciat acutiores vel in gravius totas remittat, secundum supradictas diapason consonantiæ species efdcict modos septem, quorum nomina sunt hæc: hypodorius, hypophrygius, hypolydiu? ,dorius, phrygius, lydius, mixolydius; horum vero sic ordo procedit. Sit in diatonico genere vocum ordo dispositus a prolambanomene in neten hyperboleou, atque hic sit hypodorius modus. Si quis proslambanomenon in acumen intendat tono, hypatenque hypaton eodem tono attenuet, cæterasque phthongorum omues faciat acutiores, acutior totus ordo proveniet, quam fuit prius quam toni susciperet intensionem. Erit igitur tota constitutio acutior effecta hypophrygius modus, quod si in hypophrygio toni rursum intensionem voces acceperint, hypolydii modulatio nascentur. At si hypolydium quis semitonio intendat, dorium faciet, et in aliis quidem similis est in acumen iutensionemque processus. Quorum, non ut intelligentiam solummodo ratio comprehendatur, verum oculis quoque forma possit agnosci, ab antiquis tradita musicis descriptio supponenda est; sed quoniam per singulos modus a veterius musicis unaquaeque vox diversis notulis insignita est, descriptio prius notularum videtur esse ponenda, ut his primum per se cognitis ill modorum descriptione facilis possit esse dispectio.