# De Musica 4.16.14-31

Boethius, De Musica, 4.16.14 to 4.16.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.16.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.16.14

Quatuor autem mediis si prima ad quartam diatessaron distantiam servet, prima vero a secunda tono differat, secunda quoque a tertia eodem differat tono, tertia ad quartam semitonii faciet differentiam hoc modo: sint medice A B C D, et A ei quae est D comparata servet ad eam sesquitertiam proportionem, qum est diatessaron. Item A a B distet tono, B a C distet tono, relinquitur ut C ad D semitonii distantiam servet. Sesquitertia ratio. Et si quinque sint mediae. eodem modo. Si enim prima a quinta sesquialtera disteterit proportione, primaque a secunda, ac secunda a tertia, quartaque a quinta, singulis e disteterint tonis, tertia ad quartam semitonii faciet differentiam. Item quaecunque mediæ aliorum modorum proslambanomenos accedunt hae graviores modos operantur. f Quae netis, illce acutiores efficiunt. Quoniam igitur in superiore pagina descriptis modis partem sinistram legentis proslambanomeni primi tenent. Dextera vero legentis extremis clauditur netis, erit omnibus quidem acutior? modis, qui inscribitur hypermixolydius, omnibus vero gravioris qui hypodorius, Nos vero a gravissimo hypodorio inchoantes, cæteros quam inter se habent differentiam designabimus. Namque in hypodorio modo mese quæ est M ab ea mese quae est in modo hypophrygio tono distabit. Quod in hoc facile perspicietur, si quis ad mesen hypophrygii, quæ est ejusdem hypophrygii M comparet, quae est hypodorii quidem mese, in hypophrygia autem lichanos meson. Nam y atque M tono diiferunt, quod pagina interjecta demonstrat. Item mese hypolydii ab ea quae est mese hypophrygii toni differentiam facit. Namque C, quae est mese hypolydii, tono distat a o, quæ est hypolydii quidem lichanos mesen, in hypophrygio autem mese. Item mese hypolydii, quæ est C, ab ea quae est mese dorii semitonio distat. Quod hinc poterit agnosci, quoniam ordinem sursum prodeuntem ejus meses, quæ est hypolydii, atque eum ordinem in sursum prodeuntem ejus meses quæ est dorii, unus versiculus, non pagina distinguit.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
