Latin
4.2.1 to 4.2.20
Boethius, De Musica 4.2.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Si interyallum multiplex binario multiplicetur, id quod fit ex hac multiplicatione intervallum, multiplex est. Sit multiplex intervallum B C, et B multiplex ejus quod est C, et fiat ut est C ad B, ita B ad D. Quoniam igitur B multiplex est, ejus quod est C metitur C terminus, id quod est B, vel bis, vel tertio, vel deinceps, et est ut C ad B, ita B ad D. Metitur igitur B terminus id quod est D. Quocirca quia C terminus id quod est B metitur, metietur etiam D. Multiplex est igitur D ejus quod est C, et est C D intervallum, effectum ex composito bis copulatoque sibimet et per binarium multiplicato B C intervallo. In nun:eris qnoque idem probatur. Sit enim B ad C duplum, ut binarius ad unitatem, et fiat ut C ad B, ita B ad D. Erit igitur quaternarius. Multiplex est autem B ad C, id est binarius ad unitatem. Multiplex est D ad B. id est quaternarius ab binarium. Multiplex est igitur D quaternarius ad C unitatem. Est autem quadruplus quaternarius unitatis, et binario multiplicata medietas quod est intervallum B C. Si interva! ! u! B hmario multiplicatum, multiplex eitecent, iutervaUmn ipsum quoque multiplex erit. Sit intervallum B C, et fiat ut C ad B, ita ad D, et D sit ad C multiplex, Dico quia B ejus quod est i, mnltiplex est. Quoniam enirri D ejus quod est D multiplex est, metietur C id quod est D, metietur et B. Ostensum est vero quoniam a si sint termini proportionaliter constituti, cnm primus fuerit ultimo comparatus, si primus ultimum fuerit mensus,metieturetmedium. C igitur metietur id quod est B. Multiplex est igitur BeJusquod est C.