# De Musica 4.2.88-95

Boethius, De Musica, 4.2.88 to 4.2.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.2.88

A igitur ejus quod est C sesquioctavus est. Et in numeris sesquialterum quidem intervallum sit novenarius ad senarium, sesquitertium vero octonarius ad senarium. Novem igitur ad octo sesquioctava proportio est. Sex proportiones sesquioctavae majores sunt uno duplici intervallo. Sit enim quidem numerus A, hujus autem sit sesquioctavus B, bhujus sesquioctavus C, et hujus sesquioctavus D, et hujus sesquioctavus F, ejusque sesquioctavus G, atque hujus sesquioctavus K. Id autem liat secundum descriptum in Arithmetica modurn, et sint numeri A BC D F G K, et sit A 262144-, hujus autem sesquioctavus qui est B 294912, hujus autem sesquioctavus qui est C 331776, hujus antem sesquioctavus qui est D 373248, hujus autem sesquioctavus qui est F 419904-, hujus autem sesquioctavus qui est G 475392, hujus autem sesquioctavus qui est K 531441. Et sunt 531441 quod est K, plus quam duplicesc ad ducenta 60 duo millia J44 quod est A. Sex igitur sesquioctava proportiones ampliores sunt uno duplici intervallo.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
