Latin
4.7.18 to 4.7.25
Boethius, De Musica 4.7.18-25
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ autem in diatonico genere trite diezeugmenon diatonica est. In chromatico autem diezeugmenon chromatica, ea in enharmonio genere paranete diezeugmenon enharmonios dicitur, integros euim duos tonos distat ab ea quae est nete diezeugmenon et notetur AA. Et inter neten diezeugmenon et paraneten enharmonion diezeugmenon nulla interest chorda, atque ideo paranetes vocabulo nuncupatur. Semitonium vero quod est inter paraneten enharmonion diezeugmenon et paramesen, id est inter AA et X hac ratione partimur, ut fiant duae dieses. Sumo differentiam paranetes enharmonii diezeugmenon et parameses, id est et -K)96, ea est, hanc divido, fient 10r, hos appono, fient. Ea erit trite diezeugmenon enharmonios Z littera pernotata. Hujusigiturtetrachordipertriagenera descriptionem subter adjeci, superiusque dispositum hyperboleon tetrachordum aggregavi, uti esset utrorumque una descriptio, et paulatim juncta dispositionis totius forma consurgeret. Diatessaron in tribus generibus.