Latin
5.1 to 5.19
Boethius, De Musica 5.1-2-19
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur haec ita sint, cumque generum divisio secundum eum sit duplex, unum quidem genus est mollius; aliud vero incitatius. Et mollius quidem est enharmonium, incitatius vero diatonicum. Inter haec vero consistit chromaticum incitatione mollitieque participans; Sunt igitur secundumhuncordinem differentiæ permixtorum generum sex. Una quidem enharmonii, autem chromatici, id est chromatici mollis, et chromaticihemioln, et chromatici thonisei. Duae vero reliquæ diatonici, mollis atque incitati. Quorum omnium talis secundum Aristoxenum divisio est. Quoniam enim quarta pars toni diesis enharmonios nuncupari prædicta est, quoniamque Aristoxenus nou voces ipsas inter se comparat, sed differentiam vocum intervallumque metitur, et secundum eum tonus est duodecim unitatum, hujus igitur erit pars quarta diesis enharmonios tres. Quoniam vero ex duobus tonis ac semitonio diatessaron consonantia unitur erit tota diatessaron ex his duodecim ac sex unitatibus constituta. Sed quoniam sæpe fit I ut si usque ad octavas velimus deducere partes, non integros numeros, sed in aliquasrparticulas incurramus, idcirco a quidem facienda est tota diatessaron consonantia 60. At vero 24 tonus, semitonium duodecim, pars quarta, quae diesis enharmonios dicitur, sex, octava autem tres; juncta vero octava cum quarta, sex scilicet cum tribus, ut faciat diesin chromatis hemiolii, erunt novem. His igitur ita constitutis, tria genera, enharmonicum, chromaticum, diatonicum, has Aristoxeno videntur habere proprietates, ut alia eorum dicantur spissa, alia minime. Spissa sunt, quorum duæ graviores proportiones: unam eam quae ad acutum apposita est magnitudine non vincunt. Non spissa vero quorum duae proportiones unam reliquam poterunt superare; est autem enarmonium et chromaticum spissum, diatonicum vero non spissum. Itaque enharmonium secundum Aristoxenum dividitur sic 6, 6, 48, ut inter gravem nervum ac prope gravem sit quarta pars toni, quae dicitur diesis enharmonios, cum sit tonus 24- unitatibus constitutus. Item secundum intervallum a gravi nervowad tertium, sit eadem quarta pars toni.