# De Musica 5.10

Boethius, De Musica, Book 5, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.10

Et de Pythagoricorum quidem opinione Ptolemaeus ita dijudicat: quibus vero modis ipse consonantiarum proportiones numerosque vestiget, hinc ordiendum est. Voces, inquit, inter se vel unisonae. sunt, vel non unisonæ. Non unisonarum autem vocum aliæ quidem sunt æquisonæ, aliæ emmelis, aliaedissonse, aliae ecmelis. Et unisonae quidem sunt quae unum atque eumdem sigillatim pulsae reddunt sonum. tEquisonae vero quæ simul pulsae unnm ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum, ut est diapason, eaque duplicata que est bis diapason. Consonæ autem sunt quæ compositum permixtumque suavem tamen efficient sonum, ut diapente ac diatessaron. Emmelis autem sunt quæcunque quidem consonæ non sunt, possunt aptari tamen recte ad melos, ut sunt hae quae consonantias jungunt. Dissonae vero sunt quae non permiscent sonos, atque insuaviter feriunt sensum. Ecmelis vero quae non recipiunt in consonantiarum conjunctione, de quibus paulo posterius in divisione tetrachordorum dicemus. Quoniam igitur univocis quidem comparationibus proxime sunt æquivoeæ, necessarie est ut æquis numeris ea numerorum inæqualitas adjungatur, quae est proxima æquis. Est autem juxta æqualitatem numerorum ea quæ est dupla. Nam et prima multiphcitatis species est, et major numerus cum minorem numerum supervenit, æquo cum ipsi minori transcendit, ut duo unum uno transgrediuntur, qui eidem unitati æqualis est; jure igitur duples proportio aequisonis aptatur, id est diapason. Bis diapason vero bis duplici, id est quadruplo. Qua?. autem proportiones dividunt duplicem proportionem primæ ac maxim:p, his aptandae sunt consonantiis quae diYidunt diapason " a'quiconsonantiam. Unde fit ut diapente quidem sesquialteræ, diatessaron vero sesquitertiae comparationi copulentur. Junctæ vero consonantiæ cum aequisonis alias efficiunt consonantias, ut diapente ac diapason in tripto, diatessaron ac diapason in ea proportione quæ est octo ad tres s Emmelis autem sunt quæ diapente ac diatessaron dividunt, ut tonus cæteræque proportiones, de quibus paulo posterius in divisione tetrachordorum loquemur, simplices earum scilicet partes.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
