# De Musica 5.12

Boethius, De Musica, Book 5, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.12

Quid vero de hi, Aristoxenus sentiat breviter aperiendum est. lie enim quoniam minime tractatum rationi constituit, sed aurium judicio 'permittit, idcirco voces ipsas nullis numeris notat, ut earum colligat proportiones, sed earum in medio differentiam sumit, ut speculationem non in ipsis vocibus, sed in eo quod inter se differunt, collocet, nimis improvide, qui differentiam se scire arbitretur earum vocum, quarum magnitudinem nullam mensuramve constituat. Hic igitur et diatessaron consonantiam duorum tonorum ac semitonii esse proponit, et diapente trium tonorum ac semi onii, et diapason sex tonorum, quod fieri non posse superioribus voluminibus demonstratum est.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
