Latin
Book 5, Chapter 13
Boethius, De Musica 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Docet autem Ptolemæus per cujusdam octochordi. divisione m diapason int. ra sex tonos cadere hoc modo: intendantur enim octo chordæ, id est A B C D E F G H, fiatque sesquioctava A K ejus quæ est BL, et BL ejus quae est C M, et C M ejus quae est D N, et D N ejus quæ est E X, et E X ejus quæ est F 0, et FO ejus quae est G P. Erunt igitur sex toni. R)]rsusinter F G et G P H ducatur medius nervus ad R. Erit igitur A K dupla ab eo quod est H R. Pulsae igitur simul A Ii II R diapason sequisonantiam consonabunt. Si vero aliquis G P percutiat, semper erit. paulo acutior quam est; H R. Ac per hoc transcendunt sex toni diapason consonantiam. Si enim A K et G P diapason pulsati resonarent, tonorum sex esset diapason consonantia. Si vero his idem A K. et G P non consonantibus A K et H R diapason consonarent, et H R acutior esset quam G P, diapason consonantia sex tonos excederet. Nunc Tero quia consonantibus A fK et H R eadem H JK ab ea quae est G P gravior invenitur, non potest dubitari quin sex toni diapason consonantiam excedant. Atque ita sensu quoque potest colligi diapason consonantiam inter sex tonos cadere. Sic igitur Aristoxeni error sine dubitatione convincitur.