# De Musica 5.13

Boethius, De Musica, Book 5, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.13

Docet autem Ptolemæus per cujusdam octochordi. divisione m diapason int.ra sex tonos cadere hoc modo: intendantur enim octo chordæ, id est A B C D E F G H, fiatque sesquioctava A K ejus quæ est BL, et BL ejus quae est C M, et C M ejus quae est D N, et D N ejus quæ est E X, et E X ejus quæ est F 0, et FO ejus quae est G P. Erunt igitur sex toni. R)]rsusinter F G et G P H ducatur medius nervus ad R. Erit igitur A K dupla ab eo quod est H R. Pulsae igitur simul A Ii II R diapason sequisonantiam consonabunt. Si vero aliquis G P percutiat, semper erit. paulo acutior quam est;H R. Ac per hoc transcendunt sex toni diapason consonantiam. Si enim A K et G P diapason pulsati resonarent, tonorum sex esset diapason consonantia. Si vero his idem A K. et G P non consonantibus A K et H R diapason consonarent, et H R acutior esset quam G P, diapason consonantia sex tonos excederet. Nunc Tero quia consonantibus A fK et H R eadem H JK ab ea quae est G P gravior invenitur, non potest dubitari quin sex toni diapason consonantiam excedant. Atque ita sensu quoque potest colligi diapason consonantiam inter sex tonos cadere. Sic igitur Aristoxeni error sine dubitatione convincitur.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
