Latin
Book 5, Chapter 15
Boethius, De Musica 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur diatessaron Aristoxenus per genera tali ratione partitur. Dividit enim tonum in duas partes, atque id semitonium vocat. Dividit in tres partes, cujus tertiam diesin vocat chromatis mollis, dividit in 4, cujus quartam cum propria medietate, id est cum octava totius toni, appellat diesin chromatis hemiolii. e Rursus solam quartam ejus vocat diesin enharmonios.