# De Musica 5.20-34

Boethius, De Musica, 5.20 to 5.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.20

Reliqui vero qui restant ex sexaginta qui totius proportionis sunt inter tertium a gravi nervo atque acutissimum quartum ponuntur 48, et duae proportiones ad gravem,positæ, id est 6 ac 6, unam reliquam ad acutum locatam, id est 48, non vincunt. Chromatis vero mollis hanc facit 'divisionem 8, 8, 44, ut octo atque octo sint tertiae partes tonorum; est enim tonus (ut dictum est) 24 unitatum, et dicitur toni pars tertia diesis chromatis mollis. Item chromatis hemiolii diatessaron ita partitur, 9, 9, 42. Est *' autem diesis chromatis hemiolii pars octava toni cum quarta, id est ex 24 sex cum tribus. Item chromatis thonnei talis secundum Aristoxenum partitio est, 12, 12, 36. Scilicet ut in duobus intervallis singula semitonia constituat, et quod reliquum est in ultimo. Atque in his omnibus duae proportiones, quae graviori nervo sunt proximae, reliquam quae ad acutum posita est, magnitudine minime superant, sunt enim (nt dictum est) spissorum generum. Spissa quippe genera sunt enharmonium atque chromaticum. DiatoDica vero divisio ipsa quoque est duplex. Et mollis quidem diatonici divisio est hoc modo, i2, i8, 30, ut 12 semitonium sit, decem et octo semitonium, et quarta pars toni, s 32 vero quod reliquum est. Quorum decem et octo et 12 efiiciunt 30, nec superantur ab ea parte quae reliqua est. Item diatonici incitati talis partitio est, ut semitonium ac duos habeat integros tonos 12,24;, 24, ex quibus 24 et 12, id est 36, non superantur a reliqua parte quae ad acutum est, sed potius vincunt. Est igitur secundum Aristoxenum tetrachordorum praedicta partitio, quae subjecta descriptione monstratur. Divisio diatonici incitati Diatessaron Divisio diatonici mollis Diatessaron Divisio chromatici thonisei Diatessaron

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
