# De Musica 5.6

Boethius, De Musica, Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.6

Consonæ autem vocantur quæ copulatæ mixtos suavesque efficiunt sonos. Dissonse vero quae minime. Et hoc quidem est Ptolemæi de sonorum differentia judicium. Nunc autem quid a caeteris musicis in consonantiarum positione disteterit dicendum videtur: Pythagorici enim consonantias diapente ac diatessaron simplices arbitrantur, atque ex his unam diapason consonantiam jungunt; esse etiam diapente ac diapason, et bis diapason, illam Ltriplicis hanc quadrupli. Diapason vero ac diatessaron consonantiam esse non sestimant, idcirco quoniam non insuper particulari vel multiplici cadit comparatione, sed in multiplici superpartiente. Est enim hæc proportio vocum ut octo ad 3; si quis enim horum in medio quatuor ponat, efficit terminos hos 8 4 3. Quorum octo ad 4- diapason efficiunt consonantiam; 4; ad 3, diatessaron; octo vero ad 3, in multiplici superpartiente constituitur. Quae autem sit multiplex superpartiens comparatio ex arithmeticis libris cognoscendum est, et ex hi, quae secundo hujus institutionis libro digessimus. Pythagorici autem consonantias in multiplicibus ac superparticularibus ponunt, sicut in eodem libro secundo quartoque praedictum est. A superpatientibus vero ac multiplicibus superpartientibus consonantiam separant. Quibus autem modis diapason quidem duplici, diatessaron vero sesquitertio, ac diapente sesquialtero C jungunt Pythagorici, ex secundo hujus institutionis Musicae libro quarto petendum est.

---

Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml.
