Latin
Book 2, Tertiæ figuræ modi
Boethius, De Syllogismo Categorico 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Primus Omne bonum justum est. Omne bonum virtus est. Quaedam igitur virtus justa est. Secundus Omne bonum virtus est. Omne bonum justum est. Quoddam igitur justum virtus est. Tertius Nullum bonum malum est. Omne bonum justum est. Quoddam igitur justum malum non est- Quartus Quoddam bonum justum est. Omne bonum virtus est. Quasdam igitur virtus justa est. Quintus Omne bonum virtus est. Quoddam bonum justum est. Quoddam igitur justum virtus est. Sextus Quoddam bonum malum non est. Omne bonum justum est. Quoddam igitur justum malum non est. Septimus Nullum bonum malum est. Quoddam bonum justum est. Quoddam igitur justum malum non est. Hi sunt igitur omnes trium figurarum modi quorum primae figuras quatuor primæ indemonstrabiles nominantur et directi, id est sine aliqua conversione monstrati; indemonstrabiles autem quoniam non per alios demonstrantur, et perfecti dicuntur, quoniam per seipsos comprobantur. Et primi quoniam positione et natura primi sunt, et in eos omnes caeteri resolvuntur. flli quoque quinque primae figuræ modi imperfecti et per conversionem sunt. Secundas vero figurae, vel tertiae, omnes imperfecti sunt, quoniam per primos primae figuras modos quatucr comprobantur, namque in ipsos resolvuntur: ut eos per conversionem resolvamus, et per impossibilitatem, ut duo illi superius demonstrati sunt, consideremus igitur eorum principia, quoniam unde nascuntur in idipsum resolvuntur. Quintus igitur primae figurae modus de primae primo figurae modo procreatur. Binis enim propositionibus prioribus manentibus, conclusio primi modi particulariter conversa quintum efficit syllogismum, quod in subjecta declaratur descriptione: Sextus vero primae figurae modus de secundo primas figurae modo capit principium. Manentibus enim duabus prioribus propositionibus secundi modi, universali conclusione universaliter conversa, sextus nascitur syllogismus, ut subjecta docet descriptio: