Latin
1.1.1 to 1.1.11
Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Multa Græci veteres posteris suis in consultissimis reliquere tractatibus, in quibus priusquam ad res densa caligantesobscuritate venirent, quasi quadam intelligentiajluctatiome praeludunt: binc per introductionen est facilior discibiliorque doctrina, hinc per ea quae illi προλεγόμενα vocant, nos praedicta vel praedicenda possumus dicere, ad intelligentiam promptior via munitur. Hanc igitur providentiam non exosus, statui ego quoque in res obscurissimasaliquem quodammodopontem ponere, mediocriterquidquedelibans,ita ut si quidbreviusdictum sit, id nos dilatione ad intelligentiam porrigamus; siqllidsuomoreArisLoteles nominum verborumque mutatione turbavit, nos intelligentiae servientes ad consuetum vocabulum reducamus; si quid verout ad doctos scribens summa tantum tangens designatione monstravit, nosid introductionis modo aliqua in eas res tractatione disposita perquiramus. Sed si qui ad hoc opus legendum ac cesserint, ab his petitum sit ne in his quae nunquam attigerint statimaudeant judicare; neve si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum judicent, quando quidem res teneris auribus accommodatas saepe philosophiæ severior tractatus eliminat. Si quid vero in his non videbitur, ne statim obstrepant, sed, ratio me consulta, quid ipsi opinentur, quidve nos ponimus, veriore mentis acumine et subtiliore pertractata ratione dijudicent. Et hi quidem sic. Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos commentarios, de quibus hæc nos protulimus, degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti, quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus acquiescent; *si quis vero Graecae orationis expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia,desudahit. Itaque hæc hujus prooemii lex erit, ut forum nostrum nemo non intellecturus, et ob id culpaturus inspiciat. Sed neprocemiisnihil afferentibus tempus teratur, inchoandum nobis est illo prius depulso periculo, ne a quoquam sterilis culpetur oratio. Non enim eloquentiaecompositiones, sed planitiem consectamur:qua in re si hoc efficimus, quamlibet incompte loquentes,intentio quoque nostra nobis perfecta est.