Latin
1.1.101 to 1.1.108
Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.101-108
Unproofread scanNot analysed yet
Et est hic secundus modus altero termino participantium. Tertius vero modusest,quoties in utrisque propositionibus communis terminus sub. jectus est,ut si dicas, virtus bonum est,virtus justum est. In utrisque enim ad justum et ad bonum virtus subjectum est. Suntigitur participantes alterum terminum his tribus modis, aut cum in una comtfiunisterminus prædicatur,in ilIa subjectusest; aut cum in utrisque praedicatur; autcum in utrisque subjectus est. Earum vero quae ad utrosque partici-, pant terminos duo sunt modi. Aliæ enim adeumdem ordinem,aliffi ad ordinis commutationem. Ad eumdem sunt quae de eodem idem demonstrant,vel affirmative vel negative, vel aliter, vel particulariter, omnis voluptas bonum est, nulla voluptas bonum est; et rursus particulariter, quædam voluptas bonum est, quasdam voluptas bonum non est. Ad ordinis vero commutationem suntquoties qui in altera subjectus est terminus,in alia prædicatur,ut omne bonum justum est,et omne justum bonum. Nam in priore bonum subjectum est,justum praedicatum,in secundajustum subjectum est,bonum praedicatum. Nunc ergo quoniam alias ad eumdem ordinem,aliae ad ordinis commutationern sunt, prius dicemus de his quae ad eumdem ordinem utroque termino parti-• cipant,et quoniam sunt propositiones,aliae affirmativae,aiise negativae,aliae universales,aliæ particulares,aliae indefinilae, duae sunt ex bis quae qualitate differunt,tres quae quantitate. Et sunt quae qualitate differunt affirmativa et negativa; ad quantitatem quas vero differunt, sunt universalis, particularis et indefinita In affirmativis enim et negativis quale quid sit aut non sit ostenditur. In universali particulari et indefinita de omnium vel nullorum vel nonnullorum quantitate monstratur. Ex his ergo quinque differentiis,id est universali, particulari, indefinita, affirmativa,negativa,sex conjunctiones fiunt,ita ut tribus quae ad quantitatem dicuntur duae quae ad qualitatem dicuntur aptentur,etfit universalis al'firmativa, et universalis negativa, ut omnis homo iustusest,nullushomo justus est; et particularis affir- I mativa, et particularis negativa, ut quidam homo justus est,quidam homo justus non est; et indefinita atfirrnativa et negativa, ut.