Latin
1.1.79 to 1.1.89
Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.79-89
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vero species orationis in angustissima divisione quinque. Interrogativa, ut putasne anima immortalis est? Imperativa,ut accipe codicem. Optativa vel deprecativa, ut faciat Deus. Vocativa, ut adesto Deus. Enuntiativa, ut Socrates ambulat:sed in illis quatuor nulla neque veritas est, neque falsistas. Enuntiativa vero sola aut verum aut falsum continet. Atque hinc propositiones oriuntur. Enuntiatio autem in duas partes secabitur,in affirmationem et nel? ationem. Affirmatio est enuntiatio alicujus ad aliquid. Negatio est enuntiatio alicujus ab aliquo. Et est affirmatio, ut puta Plato philosophus est. Negatio, Plato philosophus non est. Affirmalio enim ad Platonem philosophiam enuntiat aliquam,id est Platonem esse philosophum. Negatio vero ab aliquo Platone aliquam philosophiam enuntiando tollit, id est enuntiat Platonem non esse philosophum. Enuntiativarum igitur orationum alias sunt simplices, aliae non simplices. Simplices sunt, ut si dicas, dies est, lux est. Non simplices, ut, si dies est lux est. Affirmationes vero simplices et,negationes,aliae sunt universales,aliæ sunt particulares,aliae indennitæ. Universales eunt quae aut omne affirmant,ut omnis homo animal est,aut omne negant,utnullus homo animalest; particulares vera quæ aliquem at'firmantvel al:quem negant,utaliquishot1 o animal est,aliquis homo animat non est; indefinitae vero quae neque universaliter affirmant. aut negant, neque particulariter,ut homo animal est,homo animal non est. Dividitur autem simplex propositio in duas partes: in subiectum et praedicatum,ut homo animal est, homo subjectum est, animal vero de homine praedicalurjhae autem partes termini nominantur. Quos diffinimus sic: Termini sunt partes simplicis propositionis in quibusdividitur principaliter propositio. Est enim simplicis propositionis universalis secunda divisio, ut sit in propositione, omnis homo animalest,omnishomc unusterminus, alius vero, animal est. Sed hoc secundo loco, illud veroprincipaliter. Nam primi termini sunt subjectum et prædicatum. Est enim et non est, non magistermini sunt quam aftirmationis vel negationis designativa sUEt,e! .