# De Syllogismo Categorico 1.2.131-137

Boethius, De Syllogismo Categorico, 1.2.131 to 1.2.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.131

Nunc vero quomodo particularis affirmatio universali affirmationi per accidens, vel quomodo particularis negatio universali negatiuniperaccidens covertantur, demonstrandum est. Dictum est superius quod si veraestuniversalis affirmatio, vera est etiam particularis,et sequeretur particularis universalem.Nam si vera est omnis homo animal est, vera estetiamquidamhomo animal est.Sienimomnis,et quidam;sed particularis affirmatio sibi ipsi convertitur,convertituretiam universali attirmationi.Nam si omnis homo animal est,et quidam homo animal est. Sed ista sibi convertitur hoc modo,sidlCaS,ljuidam homoanimalest.Potest igitur converti ad omnis homo animal est universalemaffirmationemparticularisaffirmatio, quae est quidam homo animal est,et con. titur,ut si dicas quoddam animal homo est;utræque enim verae sunt, et quae dicit, omnis homo animal est,et quae dicit quoddamanimal homo est: per accidensautem converti dicitur particularis aftirmatio universali affirmationi, qui particularis affirmatio sibi ipsi principaliter conve:titur,secundoveroJoco universali affirmationi convertitur.Restat igitur ut hoc monstremus,quomodo particularis negatio quae sibi non convertitur universali negationi quae sibi convertitur per accidens convertatur, et hic eadem ratio est. Nam quoniam universalis negatio si vera est,vera est etiam particuiaris,universalis vero negatio sibi ipsa cunvertitur potest u niversali negationi conversae particularis converti negatio. Are enim universalem negationem,id est nullus homo hinnibilis est,convertamus,ut sit nullum hinnibile homo est. Sed istam propositiunem,id est universalemnegativam quæ est,nullus homo hinnibilis est,sequitur particularis negatio quae est,quidam homo non est hinnibilis.Converte igitur universalem quæ est.nul- Ius homo hinnibilis est,et fac,nullumhinnibilehomo est,convertehuic particularem negationem quae est, quidam homo non est hinnibilis, et fac, quoddam hinnibile non est homo,utraeque verae sunt.Nam et nullum hinnibile homo est,quæ est universalis conversio negationis,vera est,etquoddamhinnibilenon est homo,quae conversio particularis negationis est.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
