Latin
1.2.147 to 1.2.151
Boethius, De Syllogismo Categorico 1.2.147-151
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim vera sit affirmatio generalis quae dicit,omnis homo animal est, vera erit ejus per contrapositionem conversio quae dicit, Omne non animal non homo est. Quod enim animal non fuent,id homo non erit. Et si falsa fuerit generalis affirmatio quæ dicit,omne animal homo est,falsa erit etiam ejus per contrapositionem conversio quae dicit,omnis non homo non animal est, potest enim fieri ut quod homo non est,animal sit. Illa enim negat esse animal quod homo non fuerit. Quod si cum vera est generalis affirmativa,veraest ejus per contrapositionem conversio,ct si cum falsa est generalis affirmatio,falsa est ejusper contrapositionem conversio,non est dubium quin generalis affirmatio possit ibiipsaconverti. ltem nunc ostendendumestquomodoparticularisnegatiosibiipsiper contrapositionem convertitur. Nam si falsa est quae dicit, quidam homo animal non est, falsa ejus erit etiam per contrapositionem conversio quae dicit, quoddam non animal non homo est. Hoc enim videtur haec propositio dicere,ac si diceres quædam res quæ animal non est homo est, qui enim dicit, non homo non est,hominem esse significat quad animal non sit. Hoc vero aperte falsum est,omnis enim homo animal est,et si vera fuerit particularis negatio quae dicit, quoddam animal homo non est, vera erit et ejus per contrapositionem conversio quæ dicit,quidam non horno non animal non est. Æquale est enim ac si diceret, res quae homo non est non est non animal. sedestanimal. ut equus etboshomonon est, et non est non animal. Ergo si cum particularis negatio falsa est,falea est etiam ejus per compositionem conversio,et si cum particularis negatio vera est, vera est ejus per contrapositionem conversio, non est dubium quin particularis negatio possit per contrapositionem sibi ipsa converti.