Latin
1.2.163 to 1.2.174
Boethius, De Syllogismo Categorico 1.2.163-174
Unproofread scanNot analysed yet
Lapis enim animam non habet,et tamen homo non est. Item si particularis affirmatio quae dicit,quidam lapis homo est,falsa est,vera erit ejus per contrapositionem conversio quae dicit, quidam non homo non lapis esl. Æquale est enim ac si diceret, quaedam res quae homo nou fuerit lapis non est, quod verum est. Equus enim homo non est, et tamen lapis non est. Ergo si cum in quibusdam particularis affirmatio vera fuerit, vera erit ejus per contrapositionem conversio,et si cum in quibusdam falsa fuerit particularis affirmatio, vera erit ejus per contrapositionem conversio, non est dubium partilares affirmationes per contrapositionem sibi non posseconverti. Generalisenim negatioetparticularis affirmatio, quae contrajacen'es sunt, in per contrapositionem conversionibuscontrariapatiuntur. Nam in generalihus negativis sive generales negative? verae fuerint sive falsae per contrapositionem conversiones semperfalsse sunt; in particularibus autem affirmativis, sive particularis affirmatio vera fuerit sive falsa,ejus per contrapositionem conversio vera est. Repetendum estigitur a superioribus et confirmandum quod in simplicibus terminorum conversionibus particularis affirmatio et generalia negatio sibi converti possunt. Generales vero affimatio et particularis negatio sibi converti non possunt. In his vero conversionibus quas per contrapositionem fiunt,contra est; nam generalis affirmatioetparticularisnega* tio per com rapositionem sibi ipsis converti possunt, generalis vero negatio, et particularis affirmatio per contrapositionem sibi ipsis converti non possunt, et generalis negatio et particularis affirmatio quæ sunt contrajacentes in veri falsique distantia (ut demonstratum est), sibi ipsis invicem contraria patiuntur. Hæc de Categoricorum Syllogismorum categoricis propositionibus dicta sufficiant. Si qua vero in his prætermissa sunt,in Perihermenias Aristotelis commentario diligentius subtiliusque tractata sunt.