# De Syllogismo Categorico 1.2.29-47

Boethius, De Syllogismo Categorico, 1.2.29 to 1.2.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.29

si particulares falsæ fuerint, faleae erunt etiam universales. Nam si particularis quidam homo justus est falsa fuerit, universalis etiam omnis homo justus est falsa erit. Narn si quidam homo justus est falsu est, vera est nullus homo justus est. Si vera est nullus homo justus est, falsa est omnis homo justus est. Falsa igitur particulari, falsa erit universalis. Item si negativa particularis falsa fuerit, quae est, quidem homo justusnonest,falsa erit etiam, nullus homojustusest. Nam si falsum est quia quidam homo justus non est, vera est quia omnis homo justus est. Si vera est haec, falsa est nullus homo justus est; falsa igitur particulari, falsa erit etiam universalis. Sed non convertitur, ut si universales falsae sint, falsas necesse sitesseparticulares: nam siuniversalis,omnis homo justus est falsa fuerit, non necesse est particularem, quidam homo justus est, falsam esse. Potest enim fieri utsiomnishomojustus non fuerit, sit quidam justus, etitem si universalis negativa, nullus bomo justus est, falsa fuerit, non necesse erit quidam homo non est justus falsam esse. Nam si falsa est nullus homo justus est, verum est esse aliquos justos, vera est etiam quae dicit quidam homo justus non est, quod sint quidam eliam non justi. Repetens igitur a capite dicat quod in subalternis. Si universales veras fuerint, verae erunt etiam particulares. Sed non convertilur. Item si particulares falsæ fuerint, falsae erunt etiam universales, sed non convertitur, contrariae vero simul esse verae nunquam possunt. Potest autem fieri ut alias utræque falsae sint, alias una vera, altera falsa. Utraeque falsae sunt, ut si quis dicat, omnis homo grammaticus est, falsa est,nam nonomnis;etnullushomo grammaticusest, falsa est, nam non nullus; est autem una vera,altera falsa, ut si quis dicat, omnis homo bipes est, ha'o atfirrnaliva vera est;

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
