# De Syllogismo Categorico 1.2.67-77

Boethius, De Syllogismo Categorico, 1.2.67 to 1.2.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.67

Unde constat quod omnes indefinitæ particularibus propositionibusæquam vim continent.Rursus dictum est quod suLcontradæ, qua: particulares affirmativae et negativae sunt, simul verae esse possunt, dividere etiam verum falsumque valent, simul vero falsae esse non posse.,Hoc idem in indefinilis propositionibusexspectandumest.Nam dividuntinter severum falsumque, ut si quis dicat homo bipes est, vera est, homo bipes non est, falsa est, et item homo quadrupes est, falsa est, homo quadrupes non est, vera est; verae autem simul inveniri possunt, ut si quis dicat homo grammaticus est, si quis hoc dicat de Donato, verum est. Item homo grammaticus non est, si quis hoc dicat de Catone, verum est, ut simul falsæ sint nunquam reperie.Dus HiOl',quoque ostenditur indefinitas cum particularibus aequali esse potentia. Amplius quod dictum est, contrajacentes, id est universalem affirmativam et particularem negativam, et item universalem negativam et particularem affirmativam neque veras simul esse neque falsas, sed inter se dividere verum falsumque, hoc idem evenit in indefinitis. Nam universalis affirmativa et indelinita negativa, vel universalis negativa et indefinita affirmativa, neque verae simul esse possunt, neque simul falsae. Dividuntur autem inter se verum falsumque: nam si dixeris, omnis homo bipes est, vera est, et si dicashomo bipes non est, falsa est. Item si dixeris homo quadrupes est, falsa est, si dixeris, nullus homo quadrupes est,veraest: undehincquoquecolligere licet oninesindefinitas potestate et vi æquales esse particularibus Sunt etiam quaedam propositiones quæ dividunt quidem et ipsae verum et falsum. ut Deus fulminat, Deus non fulminat. Sed istae tunc dividunt inter severum et falsum, cum idem tempus, idem subjectum, idem prædicaturn sit. Quod autem dico tale est, si aequivocum subjectum fuerit, non dividunt verum et falsum. Si quis enim dicat, Cato se Uticae occidil, et respondeatur, Cato se Uticae non occidit, utræque verae sunt.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
