# De Syllogismo Categorico 1-16

Boethius, De Syllogismo Categorico, 1 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1

Superioris series voluminis qnod ad Categoricorum Syllogismorum propositiones attinebatexpin;uit. Nuncautem,quantum introductionispatiturtemperamentum, de ipsa Categoricorum Syllogismorum ratione tractabitur; et quoniam omnium compositorum firmitudo vel vitium, aut in his maxime reperitur ex quibus est compositum, aut penes bonam malamve compositionem ejus laus vituperatioque tenetur: namque domus si fortibus lapidibus debilibusve constructa, ipsa quoque est fortis aut debilis; porro autem si artificis compositionem aequabilem solertemque fuerit nacta,ipsaquoqueconstruclio,merito stabilitatis erit laudabile fundamentum; i sivero insolertiorcompositio fiat,tota quoque quamvis ex bonis ordinata lapidibus, nulla sese gerens fabrica stabilitate nutabitj nos quoquehanc eamdem imaginem secuti,prius de his quibus ipse syllogismus constat, id est propositionibus explicuimus. Nunc vero de ipsa inter se syllogismorum conjunctione compositionequetractabimus. Illud vero meminisse debebis, introducendis hic me præstitisse docendis,non introductis. Et prius quid sit esse in omni vel non esse, paucis ostendam. Si qua enim res alterius generis fuerit, omnem intra se speciem continebit, et in toto species genere illa esse dicetur. Sit enim genus animal, homo vero species. Homo ergo quoniam minus est quam anirnal, in toto animali esse dicetur. Umnisenim bomo animal est. Si quis ergo sic dicat aliquam rem de omni alia re praedicari, conversa vice nihil interest. Nam sicut in toto animali homo est, sic etiam animal de omni homine prædicatur.ln toto vero non esse est,quoties alia resabaliare omni disjunctaest: utsi dicas,animal in nullo lapide est, nullum enim animal lapis est; et si dicas, animal de ullo lapide prædicatur, de nullo enim lapide animal dicitur. Diffinimus ergo in toto esse, vel in toto non esse sic: in toto esse, vel de omni prædicari dicitur, quoties non potest inveniri aliquid subjecti ad quod illud quod praedicatur dici non possit.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
