Latin
Book 2, Tertiæ figuræ modi
Boethius, De Syllogismo Categorico 11
Unproofread scanNot analysed yet
Vel certe sic, quia superius talem syllogismum diximus terminis com mutatis, quem Aristoteles dissimi lem non putat. Secundus modus tertiae figurae in quartum modum primae figurae hoc modo resolvitur. Si enim primae propositiones secundi tertiæ figurae modi, et quarti modi primae figurae maneant, quarti vero modi primas figurae secunda propositio universaliter convertatur, et secunda sit propositio secundi modi tertiae figurae, eadem conclusio procreatur.