# De Syllogismo Categorico 13

Boethius, De Syllogismo Categorico, Book 2, Tertiæ figuræ modi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/13

Quartus modus tertiæ figuræ in tertium modum primae figurae resolvitur: si enim utrorumque primae maneant propositiones, et secundae particulares particulariter convertantur, eaedem conclusiones nascuntur. Reliquus sextus syllogismus tertiae figurae de primae figuræ quarto modo procreatur;rnanentibus enim primiseorum propositionibusatquesecundisparticulariter immutatis parliculis in utroquemanebitconcluso. Quintus autem qui restat, sicut ante per impossibile probatur, ita etiam nunc per impossibilitatem resolvitur. Sed quemadmodum unus fuerit resolutus, eodem ordine omnes resolvendi sunt. Resolvitur autem sextus tertiae figuræ modus in tertium primæ figurae modum. Quintus autem tertiae figurae modus resolvitur in primum primae figurae. Quartus tertiae figuræ modus resolvitur in quartum primae figurae modum. Tertius tertiæ figuræ modus resolvitur in secundum primae figurae modum. Secundus tertiae figuræ modus resolvitur in primum primae figurae modum. Primae tertiae figurae modi resolvunturin secundos primæ figurae modos. Resolvitur autem per impossibilitatem sextus tertiae figurae modus in primae figuras modum tertium hoc modo: si quis igitur duas proportiones sexti modi tertiae figurae concesserit, concedat etiam necesse est conclusionem quae est, quoddam justum malum non est. Nam si haec falsaest,eritveracontrajacens ei prima: ngurse tertii modi prima propositio quæ est, omne justum malum est. Sed etiam concessit propositionem secundam, quæ est, quoddambonum justum est. Ex his igitur concedat necesse est, quoddam bonum malum est, qui ante concesserat primam propositionem sex'i modi tertias figurae quæ est, nullum bonum malum est. Uno tempore duas sibi contrajacentes concedit, quod fieri non posse descriptio declarat.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
