# De Syllogismo Categorico 14-16

Boethius, De Syllogismo Categorico, 14 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/14

Hoc modo omnes caeteri modi tertiae figurae in primos modos primae figurae referuntur, quod subjecta descriptio declarat, in quia prior quintus, qui per conversionem resolvi non potuit, per impossibilitatem resolutus est. In resolutione modi secundi tertiae figuræ in primum modum primae figurae, haec impossibilitas evenit, quod duas contrarias uno tempore concedit, quod fieri nequit. Numquam enim duae contrariae unotempore simul verae inveniuntur. Nec nos illud turbet, quod in quibusdam contraria propositioetconclusioinveniiur, in quibusdam vero contrajacens. Namque aequaliter peccavit tam qui utrasque contrarias concesserii, quam si utrasque contrajacentes. Nam quo modo contrajacentes uno tempore verae esse non possunt unquam, sic etiam contrariae.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
