# De Syllogismo Categorico 145-154

Boethius, De Syllogismo Categorico, 145 to 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/145

si quis igitur dicat quoniam a terminus de nullo termino praedicatur,et igitur de nullo a termino praedicabitur,sed a terminus de omni termino prædicabitur.Fit igitur primæ figuræ secundus modus ex universali negativa et universali affirmativa universalem colligens negativam, ut sit conclusio.De nuIJo igiturc termino praedicabitur. His igitur conversionibus omnis secundae et tertiae tiguraB syllogismus conclusioque colligitur et probatur. Atque ideo quoniam ex seipsis non sunt probati nisi ex superioribus comprobentur, id est, primae figurae modis, quicunque in secunda vel tertia figura inventus fuerit,imperfectus vocatur syllogismus. Secundus vero modus secundae figurae est quoties ex universali affirmativaet universali negativa commu- I tatis ordinibus universalibus rursus negativa concluditur,Si enim a terminus in omni termino fuerit,et de nullo termino praedicetur,6 terminus de nullo termino praedicabitur.Sit enim a bonum, justum, malum. Si quis igitur sic dicat: Omne justum bonum est, Nullum malum bonum est, concludit: Nullum igitur malum justum est. Sed haec complexio conjunctioque propositionum duplicem conversionem habet. Ostenditur enim de secundo primae figuræ modo sic.Nam si a terminus in omni termino est,et de nullo termino praedicatur,hic universalis negativa convertitur. Erit igitur ut terminus de nullo a termino praedicetur. Quod si ita est, erit hujusmodi syllogismus: terminus de nullo a termino praedicatur,a terminus in omni termino est,c igitur terminus de nullo termino praedicabitur. Ecce una conversio facta est propositionis negativae.Sed quoniam diximus concludi non c in nullo b,sed b in nullo termino,hic universalis conclusio negativa convertitur: et sicut conclusum est terminum de nullo termino praedicari, ita concluditur de nullo termino terminum praedicari.Tertius modus secundae figuræ est, quoties ex universali negativaetparticulari affirmativa particularis negativa uolligitur.Si enim a terminus de nullo termino praedicetur,et in quodam termino fnerit, terminus de quodam termino non prædicabitur.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
