# De Syllogismo Categorico 155-166

Boethius, De Syllogismo Categorico, 155 to 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/155

Sit enim a bonum, malum, justum. Si quis igitur sic dicat: Nullum malum bonum est. Quod damj ustum bonu m est,concludatnecesseest: Quoddam justum malum est, Hic quoque syllogismus per conversionemhocmodo probatur. Nam si a terminus de nullo termino praedicatur,et terminus de nullo a termino praedicabitur.Sed a terminus de quodam termino praedicatur.Redit igitur primae figurae modus quartus, qui est ex universali negatione est particulari affirmatione,particularem scilicet colligens negativam, ut in hoc quoque syllogismo.Nam hic quoque particularem ncgativam colligit,id est terminum de quodam termino non prædicari, Quartus modus secundae figurae est, qui ex universali aflirnatione et particulari negatione particularem colligit negativam,Nam si a terminus in omni termino sit,et de quodam termino non prædicetur, terminus de quodam termino non praedicabitur. Sit enim a bonum, justum, malum. Si quis igitur dicat: Omne justum bonum est. Quoddam malum bonum non est, concludit: Quoddam igitur malum justum non est. Haec vero complexio atque ordo propositionum perconversionem non potest approbari. Generalis enim atfirmativa sibi ipsa converti non potest.Monstratur igitur iste syllogismus ex prima figura non per conversionem, sed per impossibilitatem, quoniam si particularis conclusio negativa in hoc syllogismo non concluditur,aliquod in conveniens impossibileque contingit. Sed haec impossibilitas per primam figuram demonstrabitur. Dico enim quoniam si a terminus de omni termino praedicetur,et in aliquo termino non sit,talem colligi conclusionem, ut terminus de aliquo termino non prædicetur.N a:n si hoc falsum est,huic contrajacens propositio vera erit.Particularibus autem negativis universales affirmativae contrajacentes sunt,ut in superiore libro docuimus.Si igitur hic particularis negatio non est conclusio, erit generalis affirmatio. Sit enim affirmatio generalis, et terminus de omni termino praedicetur;

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
