Latin
167 to 176
Boethius, De Syllogismo Categorico 167-176
Unproofread scanNot analysed yet
sed a terminus de omni termino praedicatur,£ >vero terminus de omni termino praedicari dicitur; a igitur terminus de omni termino praedicatur,quod fieri non potest. Ita enim a propositionem posuimus prius,ut diceremus a terminum de quodam termino non prBedtcari. Hocigitur ostensum est per primum modum primae figuræ. Quare in secundafigura omnis syllogismus imperfectus est,et ejus probatio aut per conversionem in primam figuram reducitur,aut ex hypothetica dispositione per impossibilitatem,et primam figuram aliter fieri non posse monstratur, et alii quidem omnes per impossibile probantur,quod paulo post demonstrabitur. Restat ut tertiæ figuræ rnodos atque ordines explicemus. Sed antea quam id faciamus,illud prius videndum est, quod in tertiae figurae modis nunquam conclusio colligitur universalis. Sed si vel negativae vel affirmativae fuerint collectiones,particulares semper erunt,nunquam eliam generales. Est autem tertiae figurae primus modus bic,qui ex duabus universalibus affirmationibus particularem colligit affirmatioQem. Nam si a et termini de omni termino praedicentur,a terminus de quodam termino praedicabitur per conversionem. Nam si terminus de omni termino prædieatur,et universalis affirmatio particulariter sibi convertitur,c terminus de quodam termino praedicatur. Quod si ita est, fit tertius primas figurae modus,qui est ex universali et particulari affirmativa, et colligit a terrniuum de qnodam termino preedicari. Sit enim a justum, virtus, bonum. Si quis enim sic dicat: Omne bonum justum est. Omne bonum virtus est, fit conclusio: Quaedam virtus justa est. Mutant alii terminos, et volunt facere secundum modum,ut sit a virtus,b justum,c bonum, ut si talis syllogismus: Omne bonum virtus est. Omne bonum justum est, et concludatur: Quoddam justum virtus est. Sed hunc Aristoteles a superiore non dividit. ethos duos unum modum putat, et idcirco nos septen tertiae figurae esse diximus modos dubitantes;