Latin
17 to 30
Boethius, De Syllogismo Categorico 17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Namque nihil hominis invenitur ad quod animal dici noa possit. In toto vera non esse, vel de nullo praedicari dicitur, quoties nihil subjecti poterit inveniri ad quod illud quod praedicatur dici possit. Nihil enim lapidis inveniri potest de quo possitanimal praedicari. Illud Manenotandum est,quod esse in toto versa vice dicitur. Nam si aliquid de omni aliquo praedicatur, illud de quo illud pra'dicatur in toto illo esse dicitur quod prædicatur, ut animal de omni homine dicitur. Homo vero in toto est, id est velut quasdam pars intra totum animal latet. Et si quid in alio omni fuerit, in eo toto res illa de quo superius dicebatur esse dicitur, ut idem animal cum in omni sit homine, et de eo omni praedicetur, homo in toto est animali. His igitur ita positis, quotiescunque ita dicimus, ut litteras pro terminis disponamus, pro brevitate hoc et corn pendio facimus, id quod per litteras demonstrare volumus universaliter demonstramus. Nam fortasse in terminis aliquibus falsum ingerendum necesse sit. -In litteris vero nunquam fallimur, quoniam ad hoc utimur litteris quasiterminosponeremus. In litteris vero ipsis, nisi terminorum conjunctio per se firma valensque fuerit, ulla neque veritas, neque falsitas reperietur. Quoties igitur aliud de alio omni praedicari volumus ostendere, sic ponimus. Sit primus terminus a, secundus b, et praedicetur a de omni b. Hoc autem ita accipito tanquam si posuerimus a animal, hominem. Eodem modo et de negativis. Nam si dicamus, a de nullo praedicatur, tale est ac si dicamus, a, quod est animal, de nullo lapide prsedicatur,quodest b, et alia quacunque eis fuerint consimdia. Omnis autem syllogismus simplex tribus terminis demonstratur atque concluditur,Sed prius ipsorum syllogismorum figuras aspiciamus, post veru de modis ordinibusque eorum tractabimus.