# De Syllogismo Categorico 177-187

Boethius, De Syllogismo Categorico, 177 to 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/177

sed magis Aristoteles sequendus est,atque ideo alium modum dicamus esse qui possit integre videri secundus.Secundus vero modus tertiae figuræ est,quoties ex universali negatione et universali affirmatione negatio colligitur particularis.Si enimaterminusde nullo termino,b terminus vero de omni [; termino prædicetur, a terminus de quodam termino non praedicabitur.Nam si a terminus de nullo termino prædicatur,b vero de omni c,et terminus de quodam lermino prædicabitur.Particulariterenim sibi universalis affirmativa convertitur.Concluditur igitur in quarto primae figuræ modo, a terminum de quodam termino non prsedicari.Sit enim a malum justum, bonum. Si quis sic dicat: Nullum bonum malum est, Omne bonum justum est,concludat necesse est: Quoddam igitur justum malum non est. Ex quo considerandum est majorem extremitatem in conclusione praedicari.Tertius modustertiae figurae est,quoties ex particulari et universali affirma-. tiva particularis affirmatio concluditur. Si enim a terminus de quodam c,et terminus de omni termino praedicetur, concluditur a terminum de quadam termino praedicari per duplicem conversionem.Quoniam enim terminus de omni termino praedicatur,et a terminus de quodam termino praedicatur, et particularis affirmativa semper sibi ipsi convertitur, terminus de quodam a termino praedicabitur.Sunt igitur propositiones sic: terminus de omni termino, vero terminus de quodam a termino praedicatur; quod si ita est, colligitur in primae figurae modo tertio 6terminuni de quodam a termino praedicari.Atque ita particularis affirmativa convertitur,et a terminus de quodam termino prædicabitur,eruntque duplices conversiones, una propositionis, alia conclusionis. Sit enim a justum, virtus, bonum. Si quis igitur sic dicat: Quoddam bonum justum est. Omne bonum virtus est, concludat necesse est: Quaedam virtus justa est. Quartus modus tertiae figurae est, quoties ex universali affirmatione et particulari affirmationeaffirmatio particularis colligitur.Nam si a terminus de omni termino praedicetur, vero terminus in quodam termino sit, concluditur a terminum de quodam termino praedicari per conversionem.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
